De integrismo tres orationes

Integrismus catholicus est traditio cogitationis, quae, respuens seiunctionem civilitatis ab cura finis vitae humanae per liberalismum factam, existimat potius imperii civilis esse hominem ad finem ultimum disponere. Cum autem hominis duplex finis sit, scilicet temporalis atque aeternus, integrismus duas potestates hominem regentes ponit, praecipue temporalem ac spiritualem. Fine temporali hominis ad spiritualem ordinato, oportet potestatem temporalem ad spiritualem ordinatam esse.

Back to English

%d bloggers like this: